- AGALMA
- AGALMAvox Graeca, Α῎γαλμα, παρὰ τȏυ ἀγάλλεςθαι, simulacrum est, gratum exemplar, res afferens gaudium, uti monet Spelman. in Gloss. In 2. Concil. Niceno, statuam animalis alicuius denotat, ad differentiam imaginis, quae creaturam rationalem repraesentat, ac icon dicitur; secundum Macrum Hierolex. Cornmuniter statua quaecumque, signum, simulacrum, quae velut templorum apud Gentiles ornamenta erant. Hesych. αγαλμα, ξύανον, ἀφομόγωμα εἰδώλιον, εἰκόνιον ἢ ἀνδριάντιον. Et ornamenta quidem vocat Liv. l. 4. Ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae fuit praedae, ad naves delatum. Vide quoque eum l. 32. et 38. Unde Theatrum ornari dicebant, quum festis diebus in eo simulacra collocarentur. Ovid. de Arte l. 3.Aurea quae pendent ornatô signa theatrô,Inspice quam tenuis bractea ligna tegat.Ubi ornatum est ἠγλαϊσ μένον, uti contra templa his ornamentis destituta ἀπηγλαϊσ μένα vocat Agathias l. 5. Vide Desid. Heraldum ad Arnobium l. 6. ubi, Simulacrum Dei, cui conditum erat templum, Numen templi proprium habitum, cetera ad ornatum pertinuisse tantum, addit, ex Servio ad illud Georgic. l. 3.In medio mihi Caesar crit ---- ----In Gloss. MS. Agalma dicitur aposphragisma vel imago sigilli, ἄγαλμα simulacrum. Martianus Capella de Pallade l. 6.Quam doctô assimllant habitu, qui agalmata fingunt.Charta Edgari Regis pro Westmonasteriensi Ecclesia A. C. 68. Ego Dunstanus hanc libertatem crucis agalmate signavi. Dudo Dec. S. Quintini Praefat. ad Acta Normannorum,Alloquiô celebris, virtutum agalmate pinguis, etc.Aliud quid videtur vox sonare, apud Ragnerum Monachum Cellensem in Mirac. S. Gisleni. Corpus sindone mundâ diligentissime circumvolutum et sub agalmatis clave firmissime obseratum, in eadem urna, deponitur. Ubi Agalma clavis forte est sigillum clavi impressum, cuiusmodi passim habent Antiquariorum scrinia, Car. du Fresne Gloss. Sic paulo ante, crucis agalma, etc. Vide quoque infra, ubi de Clavibus signandi ritu, alibique. Inde Agalmatothecae, quas in atrio una cum Pinacothecis aliisque elegantiarum receptaculis asservare consuevisse Romanos veteres docet Laur. Pignorius comm. de Servis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.